Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 4.14.1 Cic. Fam. 4.14.4 (English) >>Cic. Fam. 4.15.1

4.14.3 quod autem mihi de eo, quod egerim, gratularis, te ita velle certo scio; sed ego tam misero tempore nihil novi consili cepissem, nisi in reditu meo nihilo meliores res domesticas quam rem publicani offendissem. quibus enim pro meis immortalibus beneficiis carissima mea salus et meae fortunae esse debebant, cum propter eorum scelus nihil mihi intra meos parietes tutum, nihil insidiis vacuum viderem, novarum me necessitudinum fidelitate contra veterum perfidiam muniendum putavi. sed de nostris rebus satis vel etiam nimium multa.

4.14.4 de tuis velim ut eo sis animo, quo debes esse, id est ut ne quid tibi praecipue timendum putes. si enim status erit aliquis civitatis, quicumque erit, te omnium periculorum video expertem fore; nam alteros tibi iam placatos' esse intellego, alteros numquam iratos fuisse. de mea autem in ite voluntate sic velim iudices, me, quibuscumque rebus opus esse intellegam, quamquam videam, qui sini hoc tempore et quid possim, opera tamen et consilio, studio quidem certe rei, famae, saluti tuae praesto futurum. tu velim, et quid agas et quid acturum te putes, facias me quam diligentissime certiorem. vale.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 4.14.1 Cic. Fam. 4.14.4 (English) >>Cic. Fam. 4.15.1

Powered by PhiloLogic